Revelation of John 9

Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad praeparandas vias ante faciem Antichristi. Id est flammam haereticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores haeretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos haeretici operantur. Haereses quae latebant in cordibus eorum proferri fecit. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis. Discipuli baereticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic haeretici decipiunt per temporalia, quae debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab haereticis non sentiunt, tandem perimuntur. etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant. Cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Alia littera dicit propter sex aetates quibus haec vita distinguitur. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud saeculi principes accusant. Quia cura gregis eos astringit labori. etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Id est victoriae de praecipitatis et subversis acquisitae, non per veram sapientiam. Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhaerent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Laniatum habent et fetorem. Id est corda obstinata, quae sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis haeresibus unanimiter Ecclesiam impugnant. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quaerunt auxilium principum, qui caudae dicuntur, quia ut astringant, terrent et blandiuntur. Vel caudae sunt dolosae sententiae, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem haec possunt. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebraei, Graeci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum. Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Haec est enim declaratio et damnatio malorum quae erit tempore Antichristi. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quae de Christo praedicantur, quae sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quae alia sunt. Altare Christus, cornua altaris sunt praedicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quae docent detegi fraudes Antichristi. Praecones praeteriti temporis praemonent illos qui erunt tempore Antichristi. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo praedicata impugnant. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi. etc. Soluto diabolo multi praecipitantur, qui ad alios excaecandos moliuntur, Per accipe medietatem anni; per unum annum; per alium annum; et per tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi. Sancti decem praeceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia id est intellexi, quod plures essent mali quam boni. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur aeterna poena, ubi est ignis et fetor et fumus. id est aeternam poenam, quae nunquam dimittit quos accipit. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia haeretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam poenis cogent confiteri. Causa aeternae poenae. id est cupiditas; id est superbia; id est fetor malorum operum. Caeci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judaei vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati. Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum. . .
Copyright information for VulgGlossa